Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59. legatis captivorum senatus ab dictatore
datus est.
quorum princeps “
M.
Iuni vosque,
1 patres conscripti,”
inquit, “
nemo nostrum ignorat
nulli unquam civitati viliores fuisse captivos quam
nostrae;
[
2]
ceterum,
nisi nobis plus iusto nostra placet
causa,
non alii unquam minus neglegendi vobis quam
nos2 in hostium potestatem venerunt.
[
3]
non enim in acie per timorem arma tradidimus,
sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum
proelium extraxissemus,
in castra recepimus nos;
[
4]
diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore
ac volneribus vallum sumus tutati;
[
5]
postero die,
cum
circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur nec
ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset,
nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus
hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex
Cannensi pugna Romanum militem restare,
[
6?]
tunc
demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur;
arma,
in quibus nihil iam auxilii erat,
hosti
tradidimus.
[
7]
maiores quoque acceperamus se a Gallis
[p. 392]
auro redemisse,
et patres vestros,
asperrimos illos3 ad condiciones4 pacis,
legatos tamen captivorum5 redimendorum gratia Tarentum misisse.
[
8]
atqui et ad Alliam6 cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit.
cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt,
nec supersumus pugnae,
nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt.
[
9]
sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt,
7 sed praesidio castris relicti,
cum castra traderentur,
in potestatem hostium venerunt.
[
10]
haud equidem ullius civis et commilitonis fortunae aut condicioni invideo nec premendo alium me extulisse velim;—
ne illi quidem,
nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est,
qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiae aut Canusi constiterunt,
se nobis merito praetulerint
gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii
rei publicae esse.
[
11]
sed et illis8 bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria,
cum9 beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
[
12]
dilectum ex omni aetate et fortuna habetis;
octo milia servorum audio armari.
non minor numerus noster est,
nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur;
nam si conferam nos cum illis,
iniuriam nomini [p. 394] Romano faciam.
[
13]
illud etiam in tali consilio10 animadvertendum vobis censeam,
patres conscripti,
si iam11 duriores esse velitis—
quod nullo nostro merito faciatis—
cui12 nos hosti relicturi sitis.
[
14]
Pyrrho videlicet,
qui hospitum13 numero captivos habuit?
An barbaro ac Poeno,
qui utrum avarior an crudelior sit vix existimari potest?
[
15]
si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum,
non minus profecto vos ea species moveat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.
[
16]
intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum.
cum ii pro nobis proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint,
quem censetis animum ipsorum esse quorum in discrimine vita libertasque est?
14
[
17]
si,
me dius fidius,
ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit,
nihil tamen nobis vita opus esse censeamus,
cum indigni ut redimeremur vobis15 visi simus.
16
[
18]
rediere Romam quondam17 remissi a Pyrrho sine pretio captivi,
18 sed rediere cum legatis,
primoribus civitatis,
ad redimendos sese missis;
redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?
suum quisque habet animum,
19 patres conscripti.
[
19]
scio in discrimine esse vitam corpusque meum:
magis me famae periculum movet,
ne a vobis [p. 396] damnati ac repulsi abeamus;
neque enim vos pretio20 pepercisse homines credent.”