previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. haec est1 pugna Cannensis, Alliensi2 cladi nobilitate par, ceterum uti eis3 quae post pugnam accidere levior, [2?] quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. [3] fuga namque ad [p. 364] Alliam sicut urbem prodidit ita exercitum servavit:4 ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus5 exercitus fuit.

[4] binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. [5] eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos qui se arcessant ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium omnia in medio essent et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. [6] aliis non tam sententia6 displicere quam animus deesse. tum P. Sempronius7 Tuditanus tribunus militum, “capi ergo mavoltis,” inquit, “ab avarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? [7] non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum qui circa eum cumulati iacent cives estis. [8] sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis8 erumpamus! [9] ferro atque audacia via fit [p. 366] quamvis per confertos hostes. cuneo quidem hoc9 laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias.10 itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam voltis!” [10] haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostes; [11] et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti11 evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt. [12] haec apud victos magis impetu animorum, quos12 ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.

1 est ς: et P.

2 Cannensis, Alliensi (the spelling -ll- is established by the Fasti Antiates, an inscr. of A.D. 51) Gronovius: aliiensi (and in § 3 aliam) P1: cannensi P2.

3 uti eis Luchs: utilis P: ut illis ς: ut iis novák.

4 A.U.C. 538

5 totus ς: totius P.

6 sententia ς: sententia est P.

7 Tum P. Sempronius Luchs: p. sempronius P.

8 portis ς: portas P.

9 A.U.C. 538

10 disicias (dissicias) Gronovius: uisscias P: dissicias ribbeck.

11 ad sescenti (sex-) J. Gronovius: ad dc P: ad sexcentos ς.

12 quos Bauer: quod P: quem ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: