Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. primis tenebris silentio mota castra;
boves
aliquanto ante signa acti.
[
2]
ubi ad radices montium
viasque angustas ventum est,
signum,
extemplo datur
ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur
montes.
et metus ipse relucentis flammae extemplo
a capite1 calorque iam ad vivum ad imaque2 cornua veniens3 velut stimulatos furore agebat boves.
[
3]
quo repente discursu haud secus quam silvis montibusque accensis omnia circa4 virgulta ardere visa;
5 capitumque irrita quassatio6 excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat.
[
4]
qui ad transitum saltus insidendum locati erant,
ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere,
circumventos se esse rati praesidio [p. 258]
excessere;
qua minime7 densae micabant flammae,
velut8 tutissimum iter,
petentes summa montium iuga,
tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt.
[
5]
et primo,
cum procul cernerent veluti flammas spirantium,
[
6?]
miraculo attoniti constiterunt;
deinde ut humana apparuit fraus,
tum vero insidias rati esse cum maiore tumultu9 concitant se in fugam.
levi quoque armaturae hostium incurrere;
ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit.
[
7]
interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano10 posuit castra.