Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
P. Cornelius consul triduo fere post, quam
Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad
[p. 29]
castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus;
[2]
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se
tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac
naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
[3]
ne tamen nuda auxiliis
Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat,
Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum
adversus Hasdrubalem misit,
[4]
non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos sed etiam
ad pellendum Hispania Hasdrubalem.
[5]
ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa
Padum erat exercitus, Italiam defensurus.
[6]
Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad
Alpis cum bona pace incolentium ea loca Gallorum
pervenit.
[7]
tum, quamquam fama prius, qua incerta in
maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex
propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope
inmixtae, tecta informia inposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti,
animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu
quam dictu foediora, terrorem renovarunt.
[8]
erigentibus
in primos agmen clivos apparuerunt inminentes tumulos insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam
stragemque dedissent.
[9]
Hannibal consistere signa iussit;
Gallisque ad visenda loca praemissis postquam conperit transitum ea non esse, castra inter confragosa
omnia praeruptaque quam extentissima potest valle
locat.
[10]
tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se inmiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri
saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima
subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per
angustias facturus.
[11]
die deinde simulando aliud, quam
quod parabatur, consumpto cum eodem, quo constiterant,
[12]
loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias,
[p. 30]
pluribus ignibus quam pro numero manentium in
speciem factis impedimentisque cum equite relictis et
maxima parte peditum,
[13]
ipse cum expeditis, acerrimo
quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.