Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
in parte operis mei licet mihi praefari, quod in
principio summae totius professi plerique sunt rerum
scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae
umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale
duce Carthaginienses cum populo Romano gessere.
[2]
nam
neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum umquam
virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes
inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello,
[p. 2]
et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut
propius periculum fuerint, qui vicerunt.
[3]
odiis etiam
prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma,
Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum
victis esse.
[4]
fama est etiam, Hannibalem annorum ferme
novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis
sacris iure iurando adactum, se cum primum posset
hostem fore populo Romano.
[5]
angebant ingentis spiritus
virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam
nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam
inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam
i insuper inposito interceptam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.