Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
captum oppidum est
cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis
de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum
discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda
fuerant,
[2]
tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam
[p. 14]
pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.
[3]
octavo mense quam coeptum oppugnari, captum
Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Novam
in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense,
quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse.
[4]
quae si ita sunt fieri non potuit, ut P. Cornelius
Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio
oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo
magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem,
ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint.
[5]
aut
omnia breviora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules
fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum.
[6]
nam
excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et
C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui
post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam
cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.