Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
'si
civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad
vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter,
quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni;
[2]
sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud
hostem—sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus—, ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones,
pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos
veni.
[3]
vestra autem causa me nec ullius alterius loqui,
quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque
dum vestris viribus restitistis neque dum auxilia ab
Romanis sperastis pacis umquam apud vos mentionem
feci.
[4]
postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes
nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam
aequam.
[5]
cuius ita aliqua spes est, si ear, quem ad
modum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis
et non id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris
sint, sed, quidquid relinquitur, pro munere habituri
[p. 13]
estis.
[6]
urbem vobis, quam ex magna parte dirutam,
captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum
adsignaturus, in quo novum oppidum aedificetis. aurum
et argentum omne publicum privatumque ad se iubet
deferri;
[7]
corpora vestra, coniugum ac liberorum uestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis
velitis ab Sagunto exire.
[8]
haec victor hostis imperat;
haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna
vestra vobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum;
[9]
sed vel haec patienda censeo potius, quam
trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra
coniuges ac liberos belli iure sinatis.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.