Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio
[p. 9]
fuit.
[2]
Hanno unus adversus senatum causam foederis
magno silentio propter auctoritatem suam,
[3]
non cum
adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros
ac testis senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se, ne
Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non
manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec umquam,
donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit,
quietura Romana foedera. '
[4]
iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis
bella serendo succinctus armis legionibusque vivat,
velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis.
aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis.
[5]
Sagunturm vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem diis, per quos priore bello rupta
foedera sunt ulti.
[6]
utrum hostem an vos an fortunam
utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis et pro
sociis venientes bonus imperator vester in castra non
admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium
quidem legati arcentur, pulsi ad vos venerunt; res ex
foedere repetunt; publica fraus absit, auctorem culpae
et reum criminis deposcunt.
[7]
quo lenius agunt, segnius
incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius
saeviant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti
annos passi sitis.
[8]
nec puer hic dux erat, sed pater
ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. sed Tarento,
id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc
Sagunto non abstinemus.
[9]
vicerunt ergo dii homines,
et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus
rupisset, eventus belli velut aequus iudex, unde ius
stabat, ei victoriam dedit.
[10]
Carthagini nunc Hannibal
vineas turresque admovet, Carthaginis moenia quatit
ariete: Sagunti ruinae—falsus utinam vates sim —
nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis
bellum habendum cum Romanis est.
[11]
dedemus ergo
[p. 10]
Hannibalem? dicet aliquis. scio meam levem esse in
eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et
Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc
iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac
detestor;
[12]
nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, si nemo deposceret, devehendum in ultimas
maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad
nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare
quietae civitatis statum posset.
[13]
ego ita censeo, legatos
extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant,
alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto
abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis
dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas
decerno.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.