Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex aduerso hostes omnem ripam equites uirique obtinentes.
[2]
quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris filium uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis,
[3]
aduerso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes.
[4]
[p. 21033] ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et uiginti ferme supra paruae insulae circumfusum amnem latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum ostendere.
[5]
ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi uirique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres uestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranauere.
[6]
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum.
[7]
postero die profecti, ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum.
[8]
iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos nantes † . . . †. nauium agmen ad excipiendum aduersi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat;
[9]
[p. 21034]equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in naues.