Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
captum oppidum est cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus uix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captiui militum praeda fuerant,
[2]
tamen et ex pretio rerum uenditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem uestemque missam Carthaginem. octauo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere;
[3]
inde Carthaginem Nouam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam peruenisse.
[4]
quae si ita sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnauerint.
[5]
aut omnia breuiora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum.
[6]
[p. 21019]nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum uenisset comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.