previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. obsidio deinde per paucos dies magis quam [p. 22] oppugnatio fuit, dum volnus ducis curaretur. per1 quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. [2] itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi admoverique aries. [3] abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; [4] oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti,2 non sufficiebant. [5] itaque iam feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt.3 [6] captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter utrosque murus4 texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. [7] nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri5 solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. [8] hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. [9] itaque quo acrius et confertim magis [p. 24] utrimque pugnabant,6 eo plures volnerabantur nullo7 inter arma corporaque vano intercidente telo. [10] phalarica8 erat Saguntinis missile telum hastili abiegno9 et cetera10 tereti praeterquam ad extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque11 pice; [11] ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, [12?] quod cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.

1 A.U.C. 535

2 coepti Weissenborn: coepti sunt CM.

3 prociderunt CM: prociderant ς.

4 murus edd.: muros CM.

5 conseri ς: consciri CM.

6 pugnabant (by erasure from oppugnabant) M: pugnabantur C1: pugnabatur C2.

7 A.U.C. 535

8 phalarica C2M2: phalica C: phalaeri M1.

9 abiegno ς: ab ligneo CM.

10 cetera ascensius (1513: cetero CM.

11 timebantque ς: linebanturque (or other corruptions) CM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (63 total)
  • Commentary references to this page (24):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falarica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Harper's, Falarĭca
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEGA´TUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (32):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: