Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum
erat. sed armare exercitum Hannibal, ut parti
alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem
contracta ante mala, non poterat;
[2]
otium enim1 ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque
squalida et prope efferata corpora varie movebat.
[3]
ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus
venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone
et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi,
ut cum hoste nondum refecto manus consereret.
[4]
sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis
[p. 114]
moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem,2 caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant,3 vi expugnarat;
[5]
at iunxisset4 sibi non metu solum, sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito adventu consul oppressisset.
[6]
et Hannibal movit ex Taurinis,
incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem
secuturos esse ratus.
[7]
iam prope in conspectu erant exercitus, convenerantque duces, sicuti inter se nondum satis noti ita
iam imbutus uterque quadam admiratione alterius.
[8]
nam et Hannibalis5 apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem
Hannibal eo ipso quod adversus se dux potissimum
lectus esset praestantem virum credebat;
[9]
et auxerant
inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia
obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali,
Hannibal6 et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
[10]
occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad
Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in
aciem, adhortandorum militum causa talem orationem
est exorsus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.