Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. qui tumultus repens postquam est Romam
perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum
patres acceperunt,
[
2?]
C.
Atilium praetorem cum una
legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu
novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio1 iubent,
qui sine ullo certamine—
abscesserant enim
metu hostes—
Tannetum pervenit.
[p. 74]
[
3]
et P.
Cornelius in locum eius quae missa cum2 praetore erat scripta3 legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum4 montes pervenit
[
4?]
Massiliam et ad proximum ostium Rhodani—
pluribus
enim divisus amnis in mare decurrit—
castra locat
vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes.
[
5]
quem ut de Rhodani quoque transitu
agitare animadvertit,
incertus quonam ei loco occurreret,
necdum satis refectis ab iactatione maritima
militibus,
trecentos interim delectos equites ducibus
Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda
omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
[
6]
Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in
Volcarum5 pervenerat agrum,
gentis validae.
colunt autem circa utramque ripam Rhodani;
sed diffisi
citeriore agro arceri Poenum posse,
ut flumen pro
munimento haberent omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam armis6 obtinebant.
[
7]
ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad
naves undique contrahendas fabricandasque,
simul
[p. 76]
et ipsi traici exercitum levarique quam primum7 regionem suam tanta8 hominum9 urgente turba cupiebant.
[
8]
itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum;
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus,
[
9?]
deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos
informes,
nihil,
dummodo innare aquae et capere
onera possent,
curantes,
raptim quibus se suaque
transveherent,
faciebant.