Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. hoc visu laetus tripertito Hiberum copias
traiecit praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque
transitus specularentur. nonaginta milia peditum,
[p. 66]
duodecim milia equitum Hiberum traduxit.
[2]
Ilergetes1 inde Bargusiosque2 et Ausetanos et Lacetaniam,3 quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit, oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent.
[3]
decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites.
[4]
postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus
est coeptus rumorque per barbaros manavit certior
de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. constabat non tam bello motos
quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu.
[5]
Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps
erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur,
supra septem milia hominum domos remisit,
[6?]
quos et
ipsos4 gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.