Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. ad haec audienda cum circumfusa paulatim
multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam
responsum daretur, argentum aurumque omne ex
publico privatoque in forum conlatum in ignem
ad id raptim1 factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt.
[2]
cum ex eo pavor ac
trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper
tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu
facto cum signum imperatori2 dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal,
[3?]
totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo
dato ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele ceterum prope necessarium cognitum
ipso eventu est:
[4]
cui enim parci potuit ex iis qui aut
inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se
[p. 42]
ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem3 pugnae quam morientes fecerunt?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.