Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
62.
eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.
[2]
admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
[3]
omnis ira belli ad populationem agri uertit. alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, uastati agri sunt.
[4]
incendiis deinde non uillarum modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
[5]
id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.