Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent.
[2]
ubi cum timor atque ira in uicem sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset.
[3]
ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri.
[4]
Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse; grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. uictus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.