previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. [2] contraque omnium opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. [3] haud parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos uellent tribunos auferret. [4] huic actioni gratissimae plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum extrahitur. [5] plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur. [6] [p. 2081]principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior tum acrior erat. [7] ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Uolero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, [8] sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. [9] itaque deficiente oratione, 'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'. [10] occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. summoueri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. [11] adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; [12] non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: 'si uobis uidetur, discedite, Quirites.' facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. [13] ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; [14] [p. 2082]uiolatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem, [15] certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; [16] non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum; et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: