previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in publicum redigi. [2] diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. [3] forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse inlitos limo; [4] insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen eodem inuectis, factam; postea credo additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. [5] direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. [6] [p. 2007]stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se auerterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent: [7] illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent. [8] consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. nudatos uirgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater uoltusque et os eius spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. [9] secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et ciuitas data. [10] ille primum dicitur uindicta liberatus; quidam uindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Uindicio ipsi nomen fuisse. post illum obseruatum ut qui ita liberati essent in ciuitatem accepti uiderentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Martius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proditores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarquiniorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tibertna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vindicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Iun. Brutus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consulatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Far
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Indici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Insula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iunia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuvenis
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SUBSTANTIVE CLAUSES
    • Harper's, Manumissio
    • Harper's, Vindicius
    • Harper's, Vindicta
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FRUMENTA´RIAE LEGES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JURE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MANUMI´SSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), QUADRUPLA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: