previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. [p. 2060]haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere. [2] quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. [3] eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere. [4] plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. [5] Castoris aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. [6] sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. [7] ea igitur pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Ualerium, consules dedit. [8] certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. [9] [p. 2061]bellum inde Ueiens initum, et Uolsci rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. [10] accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri; [11] qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Uestalis damnata incesti poenas dederit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (33 total)
  • Cross-references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oppia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agraria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casso Fabius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fabius
    • Harper's, Duo Viri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAEDA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRODI´GIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Mamerci'nus
    • Smith's Bio, O'ppia
    • Smith's Bio, Poti'tus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Vibula'nus
    • Smith's Bio, Vibula'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: