previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit. [2] eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare [res] uidebatur. [3] [supra belli Latini metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat. [4] [p. 2026]in hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus quia ex factione Tarquiniana essentid quoque enim traditurparum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. [5] apud ueterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata. [6] eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M'. Ualerium Marci filium Uolesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; [7] quin si maxime ex ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent. [8] creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. [9] Sabinis etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. [10] quibus orantibus dictatorem senatumque ut ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex bellis sererent. [11] actum tamen est de pace, impetrataque foret si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabiniid enim postulatum eratin animum induxissent. bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: