previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti. iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam,1 [p. 246] Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium2 precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, [2?] nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem ipsam habere dulcedinis. [3] nisi quanta vi civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat in civitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. [4] Porsinna cum regem esse Romae tutum, tum3 Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. [5] non unquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet. [6] multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas. salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat,4 in publicum omne sumptum,5 ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes6 liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere si liberos educent. [7] itaque haec [p. 248] indulgentia patrum asperis, postmodum rebus in7 obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, [8?] nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus senatus fuit.

1 this name has everywhere in this edition been spelled with an i, though here and in some other places ω read Porsennam, etc. probably Livy's own usage varied. cf. Conway and Walters ad loc.

2 A.U.C. 245

3 tutum tum Conway: tum ω: fateretur tum DL.

4 venibat R2ς: veniebat (-bant M) ω.

5 omne sumptum Gronov.: omni sumptum B: omni sumptu ω.

6 plebes Gronov.: plebe ω.

7 A.U.C. 246

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (61 total)
  • Commentary references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annonae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumae
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, CLUSIUM (Chiusi) Italy.
    • Harper's, Frumentariae Leges
    • Harper's, Porsena
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FRUMENTA´RIAE LEGES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PORTO´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PUBLICA´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALINAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLU´SIUM
    • Smith's Bio, LAR
    • Smith's Bio, Po'rrima
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: