Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno, cum et foris quieta omnia a
bello essent et domi sanata discordia, aliud multo
gravius malum civitatem invasit,
[2?]
caritas primum
annonae ex incultis per secessionem plebis agris,
fames deinde, qualis clausis solet.
[3]
ventumque ad
interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum
[p. 330]
coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia1 litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas,
sed quaesitum in Sicilia2 quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.
[4]
frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis
Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat,
retentae sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum
ipsis frumentatoribus fuit;
[5]
ex Tuscis frumentum
Tiberi venit; eo sustentata est plebs. incommodo
bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni
Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset.
[6]
ea clade conterritis hostium animis, ut etiam
ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam3 in montis novam coloniam quae arx in Pomptino esset miserunt.
[7]
M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus
magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque
in senatu quanti plebi daretur.
[8]
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura
quae extorta secessione ac vi patribus essent.
[9]
in
primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, “si annonam,” inquit, “veterem volunt, ius
pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub iugum
[p. 332]
missus, et4 tamquam ab latronibus redemptus?
[10]
egone has indignitates diutius patiar quam necesse est?
Tarquinium regem qui non tulerim Sicinium feram?
secedat nunc, avocet plebem; patet via in Sacrum
montem aliosque colles. rapiant frumenta ex agris
nostris, quem ad modum tertio anno rapuere; fruantur5 annona quam furore suo fecere.
[11]
audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.”
[12]
haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam
potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis iura
imposita patres demerent sibi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.