previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Sp. Larcius inde et T. Herminius, P. Lucretius1 inde et2 P. Valerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus: [2] non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, [p. 268] Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent,3 negarent, cui nihil negatum vellent. [3] non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse vota4 omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. [4] proinde si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. [5] rex verecundia victusquando id certum atque obstinatum est,” inquit, “neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat.” [6] dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad ianiculum icto ademptum restituit. [7] Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida5 cum Porsinna fuit.

1 A.U.C. 247-248

2 Sp. Larcius inde et T. Herminius, P. Lucretius inde et madvig: the name Larcius is not in the MSS.; his praenomen is added to that of Lucretius or put in its place; T. Herminius is missing in the best MSS.; Dion. Hal. v. 36, and Cassiodorius give only the names of Sp. Larcius and T. Hermenius, and Mommsen (C.I.L. i2. p. 99) therefore deletes the others. see note in Conway and Walters.

3 A.U.C. 247-248

4 ea esse vota hertz; earn ea esse vota esse voluntatem P: eam esse voluntatem ω.

5 fida madvig: fida ita ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: