Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium
atque Etruscos incessit, ut omissa inrita re nocte ambo
exercitus, Veiens Tarquiniensisque , suas quisque abirent domos.
[2]
adiciunt miracula huic pugnae: silentio
proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem;
Silvani vocem eam creditam; haec dicta: uno plus
Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum.
ita certe inde abiere Romani ut victores,
[3]
Etrusci pro
victis. nam postquam inluxit, nec quisquam hostium
in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
[4]
collegae funus quanto
tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis, quia
matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam
acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
[5]
consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles
volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio
etiam cum atroci crimine orta.
[6]
regnum eum adfectare
fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum
Bruti et aedificabat in summa Velia: alto atque munito
loco arcem inexpugnabilem fore.
[7]
haec dicta vulgo
creditaque cum indignitate angerent consulis animum,
vocato ad concilium populo summissis fascibus in
contionem escendit. gratum id multitudini spectaculum
fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque
maiorem esse.
[8]
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore,
pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam mortem occubuisset; se superstitem
gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex
liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
'numquamne ergo' inquit '
[9]
ulla adeo vobis spectata
virtus erit, ut suspicione violari nequeat? ego me,
illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni
[p. 78]
crimen subiturum timerem?
[10]
ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam
qui sim, magis referat?
[11]
non obstabunt P. Valeri aedes
libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis Velia. deferam
non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam,
ut vos supra suspectum me civem habitetis; in Velia
aedificent, quibus melius quam P. Valerio creditur libertas'. delata confestim materia omnis infra Veliam,
[12]
et, ubi nunc Vicae Potae aedes est, domus in infimo
clivo aedificata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.