Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
61.
turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de
lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui,
[2]
acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius
et Cn. Siccius diem dixere.
[3]
numquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus
suarum, plenus paternarum irarum.
[4]
patres quoque non
temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat
in certamine egressum, iratae obici plebi.
unus e patribus,
[5]
ipse Ap. Claudius, et tribunos
et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. illum
non minae plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem
asperitate orationis, cum ad populum agenda causa
esset, aliquid leniret atque submitteret.
[6]
idem habitus
oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non
minus reum timeret, quam consulem timuerat.
[7]
semel
causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat,
accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos
obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
[8]
haud ita multum
interim temporis fuit; ante tamen, quam prodicta dies
veniret, morbo moritur.
[9]
cuius cum laudationem tribuni plebis inpedire conarentur, plebs fraudari sollemni
honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem
tam aequis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audierat, et exequias frequens celebravit.
[p. 135]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.