Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60. contra ea in Aequis inter consulem ac milites
comitate ac beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae, quo is
magis gauderet ingenio suo, effecerat.
[2]
huic tantae
concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec
ullo ante bello latius inde acta praeda.
[3]
ea omnis
militi data est. addebantur et laudes, quibus haud
minus quam praemio gaudent militum animi. cum
duci tum propter ducem patribus quoque placatior
exercitus redit, sibi parentem, alteri exercitui dominum
datum ab senatu memorans.
[4]
Varia fortuna belli atroci discordia domi forisque
[p. 134]
annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam
usu;
[5]
plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est
patribus ex concilio submovendis, quam virium aut
plebi additum est aut demptum patribus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.