Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. igitur non patrum magis quam plebis studiis
K. Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli
neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere,
quam ut iam aliqua ex parte inchoata concordiae spe
primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi
plebis.
[2]
itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus existeret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captivum agrum
plebi quam maxime aequaliter darent:
[3]
verum esse habere eos, quorum sanguine ac sudore partus sit. aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria
luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium. nullae deinde urbanae factiones fuere.
vexabantur incursionibus Aequorum Latini.
[4]
eo cum
exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum
depopulandum transit. Aeque se in oppida receperunt murisque se tenebant. eo nulla pugna memorabilis fuit.
[5]
at a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius
in tempore subsidio venisset. ex eo tempore neque
pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime
formam latrocinii venerat:
[6]
legionibus Romanis cedebant
in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant bellum quiete, quietem bello in vicem eludentes. ita neque omitti tota res nec perfici poterat.
et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis
Volscisque, non diutius, quam dum recens dolor proximae cladis transiret, quiescentibus, aut mox moturos
esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque
omnem.
[7]
sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis,
[p. 122]
contumeliis saepius quam periculo animos agitabat,
quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio
sinebat.
Tum Fabia gens senatum adiit.
[8]
consul pro gente
loquitur: 'adsiduo magis quam magno praesidio, ut
scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. vos alia
bella curate, Fabios hostis Veientibus date. auctores
sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.
[9]
nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu
gerere in animo est; res publica et milite illic et pecunia vacet.'
[10]
gratiae ingentes actae. consul e curia
egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo
curiae senatus consultum expectantes steterant, domum
redit. iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde discedunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.