Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
timor inde patres incessit, ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent,
sacramento teneri militem rati, per causam renovati
ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. quo
[p. 103]
facto maturata est seditio.
[2]
et primo agitatum dicitur
de consulum caede, ut solverentur sacramento; doctos
deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse—trans Anienem amnem est, tria ab urbe
milia passuum;
[3]
ea frequentior fama est quam, cuius
Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse
—;
[4]
ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum
sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
[5]
Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa
erant omnia. timere relicta ab suis plebes violentiam
patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti,
manere eam an abire mallent.
[6]
quamdiu autem tranquillam, quae secesserit, multitudinem fore?
[7]
quid futurum deinde, si quod externum interim bellum existat? nullam profecto nisi in concordia civium spem
reliquam ducere;
[8]
eam per aequa, per iniqua reconciliandam civitati esse. placuit igitur oratorem ad
plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et,
quod inde oriundus erat, plebi carum. is intromissus
in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil
aliud quam hoc narrasse fertur:
[9]
tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia, sed
singulis membris suum cuique consilium, suus sermo
fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore
ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio
quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
[10]
conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os
acciperet datum, nec dentes conficerent. hac ira dum
ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse.
[11]
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse,
nec magis aliquam alere eum, reddentem in omnis
corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum
pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
[p. 104]
conparando hinc,
[12]
quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.