Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. rerum deinde divinarum habita cura; et quia
quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant,
necubi regum desiderium esset, regem sacrificulum
creant.
[2]
id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus
nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat
cura, officeret.
[3]
ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. consulis
enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen invisum
[p. 72]
civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse;
initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium;
ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni,
regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis
scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere.
non placere nomen, periculosum libertati esse.
[4]
hic
primo sensim temptantium animos sermo per totam
civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem
Brutus ad contionem vocat.
[5]
ibi omnium primum ius
iurandum populi recitat neminem regnare passuros
nec esse Romae, unde periculum libertati foret. id
summa ope tuendum esse neque ullam rem, quae eo
pertineat, contemnendam. invitum se dicere hominis
causa nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicae vinceret:
[6]
non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen
non solum in civitate, sed etiam in imperio esse; id
officere, id obstare libertati. '
[7]
hunc tu' inquit 'tua voluntate, L. Tarquini, remove metum. meminimus, fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer
hinc regum nomen. res tuas tibi non solum reddent
cives tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt. amicus abi; exonera civitatem vano forsitan
metu: ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia
regnum hinc abiturum.'
[8]
consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio
incluserat vocem; dicere deinde incipientem primores
civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
et ceteri quidem movebant minus;
[9]
postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque coepit,
ut vinci se consensu civitatis pateretur,
[10]
timens consul,
ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum
amissione additaque alia insuper ignominia acciderent,
abdicavit se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium
translatis civitate cessit.
[11]
Brutus ex senatus consulto
[p. 73]
ad populum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis exules
essent. collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.