Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
inter haec maior alius terror: Latini equites cum
tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu
ad urbem oppugnandam venire. quae audita—adeo
duas ex una civitate discordia fecerat—longe aliter
patres ac plebem adfecere.
[2]
exsultare gaudio plebes,
ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium
confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potius
quam solos perituros; patres militarent, patres arma
caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos
praemia essent.
[3]
at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem,
cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis
circumventam terroribus expediret rem publicam.
[4]
tum
consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae
esse patribus ostendit, ut consulatur plebi; ceterum
deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte
civitatis metum pro universa re publica intervenisse.
nec posse,
[5]
cum hostes prope ad portas essent, bello
praeverti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut
[p. 95]
plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma
pro patria non cepisse, aut patribus satis decorum per
metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium
suorum fortunis consuluisse.
[6]
contioni deinde edicto
addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum
vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis
edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis,
donec in castris esset, bona possideret aut venderet,
liberos nepotesve eius moraretur.
[7]
hoc proposito edicto
et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina, et
undique ex tota urbe proripientium se ex private, cum
retinendi ius creditori non esset, concursus in forum,
ut sacramento dicerent, fieri.
[8]
magna ea manus fuit,
neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque
opera enituit. consul copias contra hostem educit;
parvo dirimente intervallo castra ponit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.