Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
consules M. Valerius P. Postumius. eo anno bene
pugnatum cum Sabinis;
[2]
consules triumpharunt. maiore
inde mole Sabini bellum parabant. adversus eos et
ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum,
suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.
[3]
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos.
namque Attius Clausus,
[4]
cui postea Appio Claudio fuit
Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus
[p. 87]
belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo,
magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.
his civitas data agerque trans Anienem:
[5]
vetus Claudia
tribus additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius inter patres lectus haud
ita multo post in principum dignationem pervenit.
[6]
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes
hostium, ut diu nihil inde rebellionis timeri posset.
triumphantes Romam redierunt.
[7]
P. Valerius, omnium
consensu princeps belli pacisque artibus, anno post
Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria
ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri
sumptus deesset:
[8]
de publico est datus. luxere matronae ut Brutum. eodem anno duae coloniae Latinae,
Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis
bellum initum, fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est.
[9]
nec magis
post proelium quam in proelio a caedibus temperatum
est: et caesi aliquanto plures erant quam capti, et
captos passim trucidaverunt; ne ab obsidibus quidem,
qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit.
et hoc anno Romae triumphatum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.