Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. exacto iam anno novi tribuni plebis1 magistratum inierant; bisque ipsis, quia vitio creati
erant, quinque post dies alii2 suffecti.
[2]
lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina C. Marcio Rutulo3 censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum. censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit.
[3]
eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato e Graeco more victoribus datae.
[4]
eodem anno ab aedilibus curulibus qui
eos ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a
Martis silice ad Bovillas perstrata est.
comitia consularia L. Papirius habuit;
[5]
creavit
consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D.
Iunium Brutum Scaevam. ipse Papirius praetor
factus.
[6]
multis rebus laetus annus vix ad solacium unius
mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros,
suffecit;4 portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali
[p. 542]
ab dis5 daretur.
[7]
inventum in libris Aesculapium6 ab Epidauro Romam arcessendum; neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio
supplicatio habita est.
[p. 544]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.