Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. ceterum quamquam communis adhuc
Mars belli erat necdum discrimen Fortuna fecerat
qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna
in dextro laevoque cornu erat.
[2]
Romani apud
Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam
extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci,
[3?]
et Samnites et
Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere
satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos,
[4?]
Gallorum quidem etiam corpora
intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque
eorum proelia plus quam virorum, postrema minus
quam feminarum esse.
[5]
in id tempus igitur quo
vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi
servabat.
[6]
ferocior Decius et aetate et vigore animi
quantumcumque virium habuit certamine primo
effudit. et quia lentior videbatur pedestris pugna,
[7?]
equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae
iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis
in hostem ut secum impetum faciant: duplicem
[p. 466]
illorum gloriam fore si ab laevo cornu et ab equite1 victoria incipiat.
[8]
bis avertere Gallicum equitatum;
iterum longius evectos et iam inter media peditum2 agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:
[9?]
essedis carrisque superstans armatus hostis
ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos3 eius tumultus Romanorum conterruit equos.
[10]
ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga.
[11]
turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum
per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul
territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium
respirandi recipiendique se dedit.
[12]
vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga
spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare
fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat,
[13?]
patrem P. Decium nomine compellans “quid ultra
moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro
generi est ut luendis periculis publicis piacula simus.
iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri
ac dis Manibus dabo.”
[14]
haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire
[p. 468]
iussit verba quibus se legionesque hostium pro4 exercitu populi Romani Quiritium devoveret.
[15]
devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo
pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat
devoveri,
[16?]
cum secundum sollemnes precationes
adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam
caedemque ac cruorem,
[17?]
caelestium inferorum iras, contacturum5 funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,
[18?]
—haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem concitat
equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.