Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in
possessione unius amplissimi simus sacerdotii?
[2]
decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum
populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris
sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus.
[3]
nec
aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios
numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus,
quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, in
quae plebei nominentur,
[4]
non ut vos, Appi, vestro loco
pellant, sed ut adiuvent vos homines plebei divinis
quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis
pro parte virili adiuvant.
[5]
noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in
consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.
[6]
Sabinum advenam, principem nobilitatis
vestrae, seu Attium Clausum seu Appium Claudium
mavultis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: tu ne fastidieris nos in sacerdotum numerum
accipere.
[7]
multa nobiscum decora adferimus, immo
omnia eadem, quae vos superbos fecerunt: L. Sextius
primus de plebe consul est factus,
[8]
C. Licinius Stolo
primus magister equitum, C. Marcius Rutilus primus
et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
[p. 572]
[9]
semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum
imperium et auspicium domi militiaeque: aeque adhuc
prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit.
[10]
en umquam fando audistis patricios primo esse factos
non de caelo demissos, sed qui patrem ciere possent,
id est nihil ultra quam ingenuos?
[11]
consulem iam patrem
ciere possum, avumque iam poterit filius meus. nihil
est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur;
[12]
certamen tantum patricii petunt nec curant,
quem eventum certaminum habeant. ego hanc legem,
quod bonum, faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.