previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat hique interregem nominauerant. quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creauit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. [2] [p. 1048]qui ut regnare coepit et auitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet. inde et ciuibus otii cupidis et finitimis ciuitatibus facta spes in aui mores atque instituta regem abiturum. [3] igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. [4] medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. [5] ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur. [6] legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur, capite uelato filolanae uelamen est—'audi, Iuppiter' inquit; 'audite, fines'—cuiuscumque gentis sunt, nominat—; 'audiat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus uenio, uerbisque meis fides sit.' peragit deinde postulata. [7] [p. 1049]inde Iouem testem facit: 'si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' haec, [8] cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. [9] si non deduntur quos exposcit diebus tribus et trigintatot enim sollemnes suntperactis bellum ita indicit: 'audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, uosque terrestres uosque inferni, audite; [10] ego uos testor populum illum'—quicumque est, nominat—'iniustum esse neque ius persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.' cum †. . . . .† nuntius Romam ad consulendum redit. [11] [p. 1050]confestim rex his ferme uerbis patres consulebat: 'quarum rerum litium causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt [nec soluerunt] nec fecerunt, quas res dari fieri [solui] oportuit, dic' inquit ei quem primum sententiam rogabat, 'quid censes?' tum ille: [12] 'puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: [13] [p. 1051]'quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini aduersus populum Romanum Quiritium fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit consciuit ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.' [14] id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.25
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numa Pompilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancus Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellicas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caput
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Commentarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Harper's, Ancus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FETIA´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUS CIVI´LE PAPIRIA´NUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Smith's Bio, Ancus Ma'rcius
    • Smith's Bio, Bello'na
    • Smith's Bio, Hosti'lius
    • Smith's Bio, Papi'rius, C.
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AEQUI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: