previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene uertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. [2] ubi inluxit, paratis omnibus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi constitere. [3] ex composito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur. [4] [p. 1043]tum ita Tullus infit: 'Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. [5] nam ne uos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus deseri uos, auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. [6] nec ea culpa quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et uos, si quo ego inde agmen declinare uoluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.' [7] centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: 'quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, ciuitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam in duos populos diuisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.' ad haec Albana pubes, [8] inermis ab armatis saepta, in uariis uoluntatibus communi tamen metu cogente, silentium tenet. [9] [p. 1044]tum Tullus 'Metti Fufeti' inquit, 'si ipse discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te uiolata sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.' [10] exinde duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra, portantes. [11] auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: