Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti.
[2]
hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.
[3]
forte euenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent.
[4]
imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.
[5]
ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis conuiuium celebrant. tantisper Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo.
[6]
[p. 1033]tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se uenisse; ni reddantur bellum indicere iussos.
[7]
ad haec Tullus 'nuntiate' inquit, 'regi uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.