Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione
atque in ea aetate divitiis praepollens. eaque ipsa
causa belli fruit, quod rex Romanus cum ipse ditari,
exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda
delenire popularium animos studebat,
[2]
praeter aliam
superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum
ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege
indignabantur.
[3]
temptata res est, si primo impetu capi
Ardea posset. ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.
[4]
in his stativis, ut fit longo magis quam acri
bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen
magis quam militibus;
[5]
regii quidem iuvenes interdum
otium conviviis comisationibusque inter se terebant.
forte potantibus his apud Sex.
[6]
Tarquinium, ubi et
Collatinus cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de
uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis.
[7]
inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus
esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si vigor iuventae
inest, conscendimus equos invisimusque praesentes
nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod
necopinato viri adventu occurrerit oculis.'
[8]
incaluerant
vino; 'age sane!' omnes; citatis equis avolant Romam.
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent,
pergunt inde Collatiam,
[9]
ubi Lucretiam haudquaquam
ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam
lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam
[p. 65]
fuit.
[10]
adveniens vir Tarquiniique excepti benigne;
victor maritus comiter invitat regios iuvenes. ibi Sex.
Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae
capit;
[11]
cum forma tum spectata castitas incitat. et tum
quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.