Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. nec, ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus
fuit;
[2]
quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. is
primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam
aetatem annos movit Suessamque Pometiam ex his vi
cepit.
[3]
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta
argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem
Iovis templi, quae digna deum hominumque rege, quae
Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate
esset. captivam pecuniam in aedificationem eius templi
seposuit.
[4]
excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum
obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta
esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo,
adgressus est.
[5]
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum
se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex
tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in
[p. 60]
se saevitiam intolerabilem conquerens:
[6]
iam ab alienis
in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum
frequentiae taedere, ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem
heredem regni relinquat.
[7]
se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud
hostes L. Tarquinii credidisse. nam ne errarent, manere
iis bellum, quod positum simuletur, et per occasionem
eum incautos invasurum.
[8]
quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium Volscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum,
donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque
inpiis suppliciis tegere liberos sciant.
[9]
forsitan etiam
ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.
[10]
cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde
abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis
ad ultimum in liberos esset;
[11]
in se ipsum postremo
saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum adventum
eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante
a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.