Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. Tarquinium moribundum cum, qui circa erant,
excepissent, illos fugientes lictores conprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium, quid rei
esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet,
arbitros eicit. simul quae curando vulneri opus sunt,
tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si destituat spes, alia praesidia molitur.
[2]
Servio propere
accito cum paene exanguem virum ostendisset, dextram
tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum
inimicis ludibrio esse sinat. '
[3]
tuum est' inquit, 'Servi,
si vir es, regnum, non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere,
[p. 48]
qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso
igni portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma,
nunc expergiscere vere. et nos peregrini regnavimus;
qui sis, non unde natus sis, reputa. si tua re subita
consilia torpent, at tu mea consilia sequere.'
[4]
cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri
posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas—habitabat enim rex ad Iouis Statoris—populum Tanaquil adloquitur.
[5]
iubet bono
animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud
alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum vulnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere prope diem ipsum eos visuros; interim Servio
Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura
redditurum obiturumque alia regis munia esse.
[6]
Servius
cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens
alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque per aliquot dies, cum iam expirasset
Tarquinius, celata morte per speciem alienae fungendae
vicis suas opes firmavit. tum demum palam factum
est conploratione in regia orta. Servius praesidio firmo
munitus primus iniussu populi voluntate patrum regnavit.
[7]
Anci liberi iam tum, cum conprensis sceleris
ministris ut vivere regem et tantas esse opes Servi
nuntiatum est, Suessam Pometiam exulatum ierant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.