Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis
confligitur. sed praeterquam quod viribus creverat
Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus
missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa
iacentem ardentem in flumen conicerent: ventoque iuvante accensa ligna et pleraque, in ratibus, inpacta
sublicis cum haererent, pontem incendunt.
[2]
ea quoque
res in pugna terrorem attulit Sabinis et fusis eadem
fugam inpediit; multique mortales, cum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma
ad urbem cognita in Tiberi prius paene, quam nuntiari
posset, insignem victoriam fecere.
[3]
eo proelio praecipua
equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus positos, cum
iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito
in fugam averterent.
[4]
montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum
est, ab equitibus in flumen acti sunt.
[5]
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam
missis, spoliis hostium—id votum Vulcano erat —
ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
[6]
et quamquam male gesta res
erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia
[p. 45]
consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini
tumultuario milite iterumque ibi fusi perditis iam prope
rebus pacem petiere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.