Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque
opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus
pluvisse.
[2]
quod cum credi vix posset, missis ad id
visendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam
cum grandinem venti glomeratam in terras agunt,
crebri cecidere caelo lapides.
[3]
visi etiam audire vocem
[p. 37]
ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra
Albani facerent, quae velut diis quoque simul cum
patria relictis oblivioni dederant, et aut Romana sacra
susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum.
[4]
Romanis quoque ab eodem prodigio
novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce
caelesti ex Albano monte missa—nam id quoque
traditur—seu haruspicum monitu; mansit certe sollemne, ut, quandoque idem prodigium nuntiaretur,
feriae per novem dies agerentur.
haud ita multo post pestilentia laboratum est.
[5]
unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab
armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam
credente militiae quam domi iuvenum corpora esse,
donec ipse quoque longinquo morbo est inplicitus.
[6]
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi
feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium
quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis
parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum inpleret.
[7]
vulgo iam homines
eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax
veniaque ab diis inpetrata esset, credebant.
[8]
ipsum
regem tradunt volventem commentarios Numae, cum
ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio
facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse; sed
non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira
Iovis sollicitati prava religione fulmine ictum cum
domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit
annos duos et triginta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.