Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo devictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur.
quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris
iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum
parat.
[2]
ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad
contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab
extremo orsi primos excivere Albanos. hi novitate
etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere.
[3]
ex conposito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium
erat, ut sine mora imperia exequerentur.
[4]
tum ita Tullus infit: 'Romani, si umquam ante alias ullo in bello
fuit, quod primum dis immortalibus gratias ageretis,
deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium
fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus
[p. 34]
quam, quae dimicatio maior atque periculosior est,
cum proditione ac perfidia sociorum.
[5]
nam, ne vos
falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad
montes, nec imperium illud meum, sed consilium et
imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri
vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
[6]
nec
ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est; ducem
secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare
voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris
huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius
foederis Romani Albanique ruptor. audeat deinde talia
alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus
dedero.'
[7]
centuriones armati Mettium circumsistunt;
rex cetera, ut orsus erat, peragit: 'quod bonum, faustum
felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani,
populum omnem Albanum Romam traducere in animo
est, civitatem dare plebi, primores in patres legere,
unam urbem, unam rem publicam facere. ut ex uno
quondam in duos populos divisa Albana res est, sic
nunc in unum redeat.'
[8]
ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta
in variis voluntatibus communi tamen metu cogente
silentium tenet.
[9]
tum Tullus 'Metti Fufeti' inquit,
'si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo
tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam
tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce
humanum genus ea sancta credere, quae a te violata
sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem
Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus
passim distrahendum dabis.'
[10]
exinde duabus admotis
quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium,
deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra,
portantes.
[11]
avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum ultimumque illud supplicium
apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum
[p. 35]
fuit; in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.