Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex
foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si
bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti.
[2]
princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se
gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod
ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine
sponsum mortuum appellat.
[3]
movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque
gaudio publico. stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. '
[4]
abi hinc cum inmaturo
amore ad sponsum' inquit, 'oblita fratrum mortuorum
vivique, oblita patriae.
[5]
sic eat, quaecumque Romana
lugebit hostem.' atrox visum id facinus patribus plebique,
[p. 31]
sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus in ius ad regem. rex, ne ipse tamen tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato 'duumviros'
inquit, 'qui Horatio perduellionem iudicent, secundum
legem facio.'
[6]
lex horrendi carminis erat: duumviri
perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici
arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium
vel extra pomerium.
[7]
hac lege duumviri creati. qui
se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis 'P.
Horati, tibi perduellionem iudico' inquit; '
[8]
i, lictor, conliga manus.' accesserat lictor iniciebatque laqueum.
tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete,
'provoco' inquit.
[9]
ita de provocatione certatum ad
populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime
P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam
iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo ante
cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent.
[10]
inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc pila Horatia appellatur, ostentans 'huncine' aiebat, 'quem modo decoratum
ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum
sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre
potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme
spectaculum ferre possent.
[11]
i, lictor, conliga manus,
quae paulo ante armatae imperium populo Romano
pepererunt. i, caput obnube liberatoris urbis huius;
arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium,
modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. quo enim
ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum
a tanta foeditate supplicii vindicent?'
[12]
non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis
[p. 32]
quam iure causae. itaque, ut caedes manifesta
aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut
filium expiaret pecunia publica.
[13]
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae
tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto
velut sub iugum misit iuvenem. id hodie quoque
publice semper refectum manet; sororium tigillum vocant.
[14]
Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.