Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
— Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma
[p. 29]
capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios,
patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid
in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri
manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium
vocibus in medium inter duas acies procedunt.
[2]
consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi
magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna
positum. itaque ergo erecti suspensique in minime
gratum spectaculum animos intendunt.
[3]
datur signum infestisque armis velut acies terni
iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum
imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea
deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent.
[4]
ut primo
statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere
gladii, horror ingens spectantis perstringit; et neutro
inclinata spe torpebat vox spiritusque.
[5]
consertis deinde
manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque
et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium
alius, vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt.
[6]
ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus
exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum
tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres
Curiatii circumsteterant.
[7]
forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos
ferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit
fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret.
[8]
iam aliquantum spatii ex eo loco,
ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt
magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab
sese abesse.
[9]
in eum magno impetu rediit, et dum Albanus exercitus inclamat Curiatios, uti opem ferant
fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum; et ille
[p. 30]
defungi proelio festinat.
[10]
prius itaque, quam alter, qui
nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit;
[11]
iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat; alter fessum vulnere, fessum
cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage
victori obicitur hosti.
[12]
nec illud proelium fuit. Romanus exsultans 'duos' inquit 'fratrum Manibus dedi;
tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.' male sustinenti arma gladium superne
iugulo defigit; iacentem spoliat.
[13]
Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt
eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat.
ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis
vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis
alienae facti.
[14]
sepulcra extant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.