Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. forte in duobus tum exercitibus erant trigemini
fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua
alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum
error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen invenio,
[p. 28]
qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat
animus.
[2]
cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde
victoria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus convenit.
[3]
priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi
cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona
pace imperitaret.
[4]
foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo
omnia fiunt. tum ita factum accepimus, nec ullius
vetustior foederis memoria est. fetialis regem Tullum
ita rogavit: 'iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente rege 'sagmina'
inquit 'te, rex, posco.'
[5]
rex ait: 'puram tollito.' fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea
regem ita rogavit: 'rex, facisne me tu regium nuntium
populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?' rex
respondit: 'quod sine fraude mea populique Romani
Quiritium fiat, facio.'
[6]
fetialis erat M. Valerius; is
patrem patratum Sp. Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum
patrandum id est sanciendum fit foedus multisque id
verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.
[7]
legibus deinde recitatis 'audi' inquit,
'Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu,
populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex
illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique
ea hic hodie rectissime, intellecta sunt, illis legibus
populus Romanus prior non deficiet.
[8]
si prior defexit
publico consilio dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic
hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.'
[9]
id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.