Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi
et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro
condere parat.
[2]
quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus,
Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique
fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.
[3]
bis deinde
post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio
consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati dii dederunt ut videremus,
post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto
pace terra marique parta.
[4]
clauso eo cum omnium
circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque
militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem inperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est.
[5]
qui cum
descendere ad animos sine aliquo commento miraculi
non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus
nocturnos esse; eius se monitu, quae acceptissima diis
essent, sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum
praeficere.
[6]
atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem, quia tricenos
dies singulis mensibus luna non explet, desuntque
dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut
vicesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent,
plenis omnium annorum spatiis dies congruerent.
[7]
idem
[p. 24]
nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum
populo agi utile futurum erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.