Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos
Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium
agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus
poterant.
[2]
igitur illorum poenam in se vertit; nam
Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
[3]
eam rem minus aegre, quam
dignum erat, tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam
societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat.
itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur
legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
et cum his quidem insperata pax erat;
[4]
aliud multo
propius atque in ipsis prope portis bellum ortum.
Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati,
priusquam tantum roboris esset, quantum futurum
apparebat, occupant bellum facere. iuventute armata
immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas
est.
[5]
inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur;
tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro
nuntio fuit.
[6]
excitus Romulus—neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat—exercitum
educit, castra a Fidenis mille passuum locat.
[7]
ibi modico
praesidio relicto egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni
equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et
minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis
hostem excivit. fugae quoque, quae simulanda erat,
eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.
[8]
et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gradum, plenis
repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio
instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
[9]
inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant; ita multiplici
[p. 19]
terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus
quique cum eo erant circumagerent frenis equos, terga
vertunt;
[10]
multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant.
non tamen eripuere se hosti;
[11]
haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.