previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Nil admirari prope res est una, Numici,
solaque quae possit facere et servare beatum,
hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
5imbuti spectent: quid censes munera terrae,
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
10quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,
improvisa simul species exterret utrumque.
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,
defixis oculis animoque et corpore torpet?
15insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
20navus mane forum et vespertinus pete tectum,
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
25defodiet condetque nitentia, cum bene notum
porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,
ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?
30si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis
hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
35tertia succedant et quae pars quadret acervum.
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
40ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
si posset centum scaenae praebere rogatus,
qui possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habebo
mittam:’ post paulo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,
45exilis domus est, ubi non et multa supersunt
et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo [p. 290]
si res sola potest facere et servare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,
50mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere: ‘hic multum in Fabia valet, ille Velina;
cui libet hic fasces dabit eripietque curule
cui volet importunus ebur.’ ‘frater,’ ‘pateradde:
55ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
differtum transire forum populumque iubebat,
60unus ut e multis populo spectante referret
emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
cui potior patria fuit interdicta voluptas.
65si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.
Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
candidus imperti; si nil, his utere mecum. [p. 292]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
  • Commentary references to this page (1):
  • Cross-references to this page (8):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CALA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CHORUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MANCI´PIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUBLIGA´CULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAERE
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: